Cantate Domino canticum novum:
cantate Domino omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus:
annuntiate de die in diem salutare ejus.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus,
in omnibus populis mirabilia ejus.
Quoniam magnus Dominus,
et laudabilis nimis:
terribilis est super omnes deos.
Quoniam emones dii gentium daemonia:
Dominus autem coelos fecit.
|
confessio et
pulchritudo in conspectu ejus:
sanctimonia et magnificentia
in sanctificatione ejus.
Afferte Domino patriae Gentium,
afferte Domino gloriam et honorem:
afferte Domino gloriam nomini ejus.
Jollite hostias, et introite in atria ejus:
adorate Dominum in atria sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra:
dicite in Gentibus quia Dominus regnavit.
|
Eternim correxit
orbem terrae
qui non commoevbitur:
judicabit populos in sequitate.
Leatentur caeli et exsultet terra:
commoveatur mare, et plentitudo ejus:
gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna
silvarum a facie domini quia venit:
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrae in aequitate,
et populos in veritate sua. |